- TOLETUS Franciscus
- TOLETUS FranciscusCordubensis, Philosophiam Salmanticae iuvenis adhuc docuit, dein Iesuitarum institutum sequutus, romae Pio V. a Sacris contionibus fuit, Orator excellens, et docendo inprimis valens, sicut Lupus movendo, et Panigarola delectando. Comes dein Commendono Cardinali itineris ad Maximilianum II. et Sigifmundum Poloniae Reges exin sub Gregorio XIII. maximis negotiis, et Sixto V. revidendis Bibliis, quorum editionem moliebatur, adhibitus tandem sub Clemente VIII. purpuram meruit, primus ordinis sui, ac in reconciliando Ecclesiae rom. Henrico IV. Galliae Rege multum operae posuit. Obiit A. C. 1596. aetat. 74. plurium scriptorum auctor, inter quae eminent Commentarii eius in Organum Aristotelis, et Euangelium Iohannis, reliqua habes in Elogiis Teislerii Part. 2. coeterum non minus humilitate et temperantiâ, quam eruditione, inclitus. Vide Thuanum, Histor. Laur. Craslum, Elog. Nic. Erythraei Pinacothecam III. Perroniana, Scaligerana etc. Addo elogia quaedam doctorum. Virdoctissimus et cum aliis, tum vero Philosophicis ac Theologicis literis ornatissimus, teste Alegambe Bruxellensi Bibl. Script. Societatis Iesu. Dominicum Sotum habuit inter coeteros Doctorem, qui propter ingenii excellentiam, Prodiginum illum appellare solitus est, Id. Eius exstant in Psal. 17. Commentarius: ut et in Lucae capp. 12. priora, in Iohannem, in ad Romanos, etc. Guil. Crowaeus, in Elencho Scriptorum S. Script. Eumdem Martin. Navarrus appellat, Exellentem Ecclesiae Doctorem et acerrimum Gymnastam; Stanislaus Rescius, virum Virtutis et sapientiae laude celeberrimum; Andreas Eudaemon Ioan. illius eruditionem, ingenium, sollertiam, ait. Orbem terrarum semper miraturum, And. Victorellus, Admiror, inquit, aureum sacrumque, quale Vet. s. Patrum, in contionibus eloquentiae flumen; Ferdin. Ughellus, Virum ipsum fuisse, ait, ad Christianae Reip. beneficium natum. Saepius auditus est dicere, Malle se pauperem in Colllegio, quam in appar atissimo, quod Pontifex attribuerat, Palatio degere, Iterum Alegamb. Vide quoque Isaac. Casaubonum ad Fronto-Ducaeum et Thuanum praefatum, Histor. ubi de hoc Toleto plura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.